Latin · ~7 min
1.55 to 1.82
Pseudoplatonica, Hipparchus 1.55-82
Not analysed yet
Am. Non per Iovem. So. At forsitan omnia bona affectas. Am. Omnia. So. Interroga insuper et me, utrum et ipse. Bona equidem amare me confitebor. Sed praeter me ac te, nonne reliqui homines omnes amant bona, mala oderunt? Am. Videntur. So. Lucrum autem nonne bonum esse confessi sumus? Am. Nempe. So. Omnes igitur lucri cupidi videntur hoc modo: quo vero prius diximus, nullus lucri cupidus esset. Utra igitur istarum rationum aliquis utens non aberrabit? Am. Si quis, o Socrates, recte lucri cupidum definiat, eum, ut puto, lucri cupidum arbitrabitur, qui studet iis et decens existimat in iis lucrum quaerere, ex quibus boni viri lucrari numquam auderent. So. An non tenes, quod paulo ante inter nos convenit, lucrari scilicet esse utilitate affici? Am. Quid tum? So. Quod etiam in hoc consensimus, omnes semper bonum velle. Am. Confessi sumus. So. Nonne et boni viri omne lucrum expetent, si quidem huiusmodi omne bonum est? Am. Non tamen ea lucra, quibus laedi possint. So. Laedi vocas damnum pati, an aliud quippiam? Am. Nil aliud, quam pati damnum. So. A lucrone damno afficiuntur homines, an adamno potius? Am. Ab utrisque, etenim a damno et a turpi lucro damno afficiuntur. So. Num tibi videtur aliquid utile ac bonum turpe existere? Am. Minime. So. Nonne paulo ante concessimus, lucrum damno, malo existenti, esse bonum? Am. Concessimus. So. Ergo, ut vides, me conaris decipere, de industria contraria iis asserens, quae supra confessi sumus. Am. Non per Iovem, o Socrates: sed econtra tu me decipis, ac nescio quomodo in disputando rem sursum deorsumque convertis. So. Bona verba, quae So. Neque enim recte facerem, nisi viro bono et sapienti parerem. Am. Cuinam? Aut quid hoc tandem?