Latin
1.83
Pseudoplatonica, Hipparchus 1.83
Not analysed yet
So. Concivi meo et tuo, Hipparcho Pisistrati Philaedonici filio, qui filiorum Pisitrati et maior natu erat et sapientior, qui multa praeclara opera sapientiae edidit, et Homeri libros primus in hanc urbem invexit, coegitque poetas cantores carminum apud Athenienses referre per ordinem: quod etiam his temporibus observant. Et Anacreontis Teium missa navi quinquaginta remorum in hanc urbem accersivit. Simonidem praeterea Chium apud se semper habuit, amplis cum muneribus ornans. Haec autem agebat omnia, cives suos instruere volens, ut illis quam optime viventibus imperaret, ratus minime oportere alicui sapientiam invidere, quippe qui honestus ac bonus existeret. Cum vero cives abunde eruditi essent, atque eius sapientiam admirarentur: convertit animum ad agricolas et peregrinos erudiendos. Atque ideo columnas sive quadratos lapides in singulis urbis triviis erexit: ex ea postmodum sapientia, quam partim didicerat, partim ipse invenerat, eliciens potiora, elegis inclusit carminibus, et instituta sapientiae inscripsit: adeo ut cives haud amplius admirarentur egregia illa epigrammata Delphica, Cognosce te ipsum, Nihil nimis, et reliqua huiuscemodi, sed Hipparchi praecepta veluti sapientiora venerarentur: deinde hac atque illac praetereuntes, ac legendo illius sapientiam degustantes, ex agris et silvis ad reliqua doctrinae instituta pergebant. Erant autem epigrammata duo in quibusdam ad sinistram cuiusque columnae, quae inscribebatur Mercurius loquens, quaeve in medio urbis ac populi extabat. In quibusdam vero ad dextram, Monumentum hoc Hipparchi: Per ordinem perge, iusta cogitans. Item et alia carmina plura atque praeclara in ceteris columnis intueri licebat. Sed in via Stiriaca inscriptum id erat: Monumentum hoc Hipparchi, Ne amicum decipias. Quamobrem ego te mihi amicum fallere numquam auderem, et illi tanto viro repugnare: quo vita functo, tres annos sub fratre illius Hippia tyrannide pressi Athenienses fuerunt. Ipse vero ab omnibus senioribus accepisti, solum id triennium in hac urbe tyrannidem viguisse. Reliquis autem temporibus, eodem paene modo, quo Saturno regnante, Athenienses vixerunt. Tradutur autem ab elegantioribus viris, mortis eius causam exstitisse non eam quae vulgo fertur, sororis scilicet Canephoriae contemptum: nam id credere absurdum est. Sed Harmodium amatum eruditumque ab Aristogitone fuisse tradunt, magnum quiddam futurm ex hac educatione sperante. Forte namque Hipparchum adversarium arbitrabatur. Interim contigisse, ut Harmodius nobilem quendam, cuius nomen non satis teneo, amaret. Qui primum Harmodium et Aristogitonem veluti sapientes admirabatur, verum deinde familiaris factus Hipparcho, contemnere illos coepit: quo illi indignati Hipparchum interemerunt.