Latin · ~7 min
1.21 to 1.40
Pseudoplatonica, Sisyphus 1.21-40
Not analysed yet
Sis. Mihi sane quidem videtur. So. Et quod ignoratur, nonne? Sis. Prorsus. So. Quid? quadrati illius, quod kúbos appellatur, duplum non nosti ob id a Geometris quaeri, ut quantum sit ratione inveniri possit: ab iisdem vero minime quaeri, cubus sit necne, quod id certo sciant? Sis. Novi. So. Non nosti quoque de aëre. Anaxagoram, Empedoclemque, et alios omnes, qui sublimia sunt scrutati, quaesisse, utrum sit is infinitus, an finem habeat? Sis. Novi hoc quoque. So. Sed illud non quaerebant illi, verum aër esset necne. Sis. Non certe. So. Iamne igitur mihi concederes, caetera omnia ita habere, ut nullius hominum sit, qui sciat, quaerere: sed ea potius, quae nesciat? Sis. Concederem sane. So. Deliberare nobis nonne simile videbatur esse, ac si quis quaerat, detque operam, ut veniant optima ex his quae facere sibi commodum putet? Sis. Videbatur. So. De rebus vero quaerere idem erat, quod Deliberare, nonne? Sis. Erat profecto. So. Nobis igitur iam nunc considerandum est, quid esse quaerentibus impedimento possit ad ea, de quibus quaerunt, invenienda. Sis. Ita quidem mihi faciendum videtur. So. An igitur quippiam nos aliud, quam inscitiam impedimento esse dicemus? Summo iatque studio nos, omni rudente explicato, et omni voce (quod dicitur) missa, consideremus: atque hoc in primis tu nunc iam mecum expende. An censes fieri posse, ut is homo de musica deliberet, qui Musicae sit imperitus, neque sciat, quo pacto sibi vel cithara canendum sit, vel aliud quippiam, quod ad Musicam pertineat, faciendum? Sis. Haud equidem censeo. So. Quid de re militari, vel nautica dicis? Tune existimas, eum qui harum neutram norit, posse deliberare, utrumn sibi e duobus sit faciendum, militesne regendi sint, an gubernanda navis, quum neque milites regere, neque navem gubernare sciat?