Latin · ~9 min
1.41 to 1.56
Pseudoplatonica, Sisyphus 1.41-56
Not analysed yet
Sis. Minime. So. An et de aliis omnibus idem iudicas: ut, quae quis nescit, nunquam prorsus intelligat, neque fieri unquam possit, ut, quae quis nescit, de his deliberet? Sis. Ego quidem iudico. So. At quaerere de his, quae quis nesciat, diximus, nonne? Sis. Diximus sane. So. Quaerere quidem non est amplius idem quod deliberare. Sis. Qui? So. Quod Quaerere quidem in his est rebus, quas aliquis nesciat: Deliberare vero non videtur homini circa illa esse posse, quae quis nesciat: nonne ita dictum est? Sis. Dictum sane. So. Vos igitur heri quaerebatis quidem, ut inveniretis, quae Reipublicae essent optima, sed ea ipsa nesciebatis. Nam si vos scissetis, eadem non quaesissetis amplius, quemadmodum eorum, quae scimus, nihil quaerimus: nonne ita est? Sis. Ita est. So. Utrum igitur tibi Sisyphe faciendum videtur, si quis nesciat, quaerendum an discendum? Sis. Discendum mehercule. So. Recte quidem tibi videtur. Sed utrum tibi propter hoc discendum potius, quam quaerendum videtur, quod citius, faciliusque invenire aliquis possit, si ab his qui sciunt, discat, quam si ipse imperitus quaerat: an hoc propter aliud? Sis. Non, sed propter hoc. So. Cur igitur vos heri, tuque, et urbis principes, non spreto consilio deliberandi de his, quae nesciebatis, et quaerendi, quae Reipublicae essent optima, facere possetis: sed (ut mihi quidem videtur) totum diem hesternum commiscentes, et de his, quae nesciebatis, ariolantes, neglecto prorsus dicendi studio, sedebatis? Haec tu fortasse dices a me tibi disputationis solum causa ioco dicta fuisse, non serio demonstrata: sed tu illud, quaeso, Sisyphe, nunc diligenter attende. Si concedatur, deliberare quiddam esse, nec verum illud esse, quod nunc dicimus, ipsum nihil aliud esse videri, quam scientiam, coniecturam, et commentum, quamvis nomen gravius, sed id tantum, nec aliud quicquam praeterea usurpari: an putas homines in bene deliberando, seque bonos consiliarios exhibendo, alios ab aliis aliquid differre, ut in aliis disciplinis omnibus alij ab aliis differunt, Fabri a Fabris, Medici a Medicis, Tibicinesque a Tibicinibus: atque alii omnes artifices ipsi inter se sunt dissimiles: ut, inquam, iidem in iisdem artibus differunt, an tu et in deliberando putas aliquid alios ab aliis differre?