Latin
Book 8, Chapter 6, lines 8.6.21-8.6.27
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.21-27
Not analysed yet
quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. quidam synecdochen vocant et cum id id contextu sermonis quod tacetur accipimus; verbum enim ex verbis intelligi, quod inter vitia ellipsis vocatur: Arcades ad portas ruere. mihi hanc figuram esse magis placet;
illic ergo reddetur. aliud etiam intelligitur ex alio: aspice ,aratra iugo referunt suspensa iuuenci, unde apparet noctem appropinquare. id nescio an oratori conveniat nisi id argumentando, cum rei signum est. sed hoc ab elocutionis ratione distat.
nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio, sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. haec inventas ab inventore et subiectas res ab obtinentibus significat: ut Cererem corruptam undis, et receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet. Quod fit retrorsum durius.
refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur. nam ut Vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat. sicut ex eo, quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et poculum epotum et saeculum felix;
at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta: iam proximus ardet Ucalegon. Nisi forte hoc potius est, a possessore quod possidetur, ut hominem devorari, cuius patrimonium consumatur. quo modo fiunt innumerabiles species.
huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergilii Vergilium ; venisse commeatus, qui adferantur; sacrilegium deprehensum, non sacrilegum; armorum scientiam habere, non artis.
illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus. nam et carminum auctores, pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas, et pallentesque habitant morbi tristisque senectus, et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicet.