Latin
CAP. XIIII
Rembert Dodoens, De sphaera 56
Unproofread scanNot analysed yet
MEDIVM vniuersi locum, siue Mundi centrum terrae globu occupare magno argumento sunt: 1 Dimidiùm caeli omnibus &vbique semper apparens: 2 Distantiae, situs, magnitudoque stellarum fixarum quibusuis terrę locis vniformiter sese habentes: 3 Sol in Meridianum circulum die medio perpetuo incidens: 4 Iam &aequinoctia vbique terrarum eodem tempore contingentia: 5 Et praeter haec Lunae deliquia, semper in Soli opposito loco apparentia. Nec etenim sic se habere haec possent, si alium quam vniuersi medium locum terra possideret. 1 Si enim à medio ad aliquam partem inclinaret, necessum foret quibusdam locis minus hemisphaerio, aliis plus apparere. 2 Stellarum vero fixarum magnitudines ac distantias, in vna caeli parte (ad quem videlicet inclinaret) maiores, quàm in altera conspici. 3 Sol sub Meridiano circulodie medio quoque versari non posset: nisi vel ad Meridiem, vel ad Septemtrionem deflecteret. 4 Aequinoctialis verò circulus nunquam, praeter quàm in recta Sphaera, ab Horizonte in aequales partes secaretur, sed semper inaequaliter, &idcirco Sole sub hoc circulo reuoluto, iis tantummodo foret aequinoctium, quibus recti orbis situs contigit, reliquis verò alio tempore. 5 Praetereà, vt inquit Ptolemaeus, nisi terra medium situm obtineret, Lunae defectus non in Solis opposito sed aliis quibuscunque caeli partibus acciderent. His accedit, scribente M. Manilio, Quod nisi librato penderet pondere tellus, Non ageret cursus Murdi subeuntibus astris Phoebus ad occasum, &nunquàm remearet ad ortus, Lunaue submersos regeret per inania cursus, Nec matutinis fulgeret Lucifer horis, Hesperus immerso dederat qui lumen Olympo. Nunc quia non imò tellus deiecta profundo, Sed medio suspensa manet, sunt peruia cuncta: Quà caderet, subeat caelum, rursúsque resurgat.