Latin
CAP. XIIII
Rembert Dodoens, De sphaera 58
Unproofread scanNot analysed yet
Terram quiescere. CAP. V. TERRA ergo cum centrum ac medium Mundi locum possideat, nullo motu, siue recto, siue circulari promoueri potest. Recto siquidem progrendi nequit terminum finemque huius assecuta, ipsum videlicet vniuersi medium ad quod grauia à natura feruntur. Propter etenim substantiam, quam caelo dissimilem habent longissimè ab ipso refugiunt. Nihil autem potest ab omni parte magis à caeli circumferentia distare, quàm quod medium, ac centrum est (vt in circulo videre est) fieri idcirco non potest, vt in aliquam partem à medio moueatur, sed necessariò in ipso medio manet, &vt Manilius: Imáque de cunctis mediam tenet vndique sedem, Idcircóque manet stabilis, quia totus ab illo Tantundem refugit Mundus, fecitque cadendo Vndique ne caderet, Medium totius, &Imum est.