Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 86
Unproofread scanNot analysed yet
Vmbrae nostrae Meridie semper Boreales: illorum Austrinae. Aestatem &longiores dies hic Cancer: illic Capricornus efficit. De his qui polaribus subiacent. CAP. VII. QVI BVS vertex in polarem circulum desinit, quouis die semel Zodiaci poli, per verticem Horizontis transeunt, &cùm Signifero, Finitor conuenit: eius verò limites obliquitatis cum Tropicis semper. Qua ex caussa sola oriuntur astra, quae intra Tropicos. reliqua, vel lucis perpetuae, vel exoriuntur nunquàm. Dies hîc aestate horarum XXIIII. &noctem non Solis occasus, sed ad Horizontem contactus &momentaneus quidem facit: Hieme verò, vel nulla, vel exigua dies. Peruenit enim simul ad Horizonta &mediae diei circulum Sol, lucem tantùm crepusculaque adferens. His vmbrae aestiuo solstitio in omnem caeli partem mittuntur, reliquo tempore ad polum. De frigidae Zonae locis. CAP. VIII. INTRA polares, &mundi vertices, quòd limites Horizontis maiores fiant, Signiferi pars quaedam semper apparet, alia sub Finitore semper: &hinc illic aestate plures continuae dies, &hieme noctes; vt ad menses etiam increscant. Pauca hic oriuntur, &iuxta Aequatorem solùm posita.