Latin
CAPVT XV
René Rapin, Hortorum libri IV 204
Unproofread scanNot analysed yet
Vir cunctator, agri semper pro clade laborat. Quapropter ni summae prudentiae, summam adiungat vigilantiam Horto praefectus, partes suas pro officio minime implere poterit: maxime si collocet operam in loco perbono. Quorsum autem spectet ea vigilantia, non est difficile dicere. Is enim debet esse villicus, qui caeli statum omnem ad se pertinere; ventos, pluuias, tempestates, naturae inclinationes, mutationesque omnes spectare se putet: in quo vel vno, vt desint caetera, semper habebit affatim, quo occupetur. Nam cautionem habet infinitam vel istud vnum negotium. Tum seruandarum de coelo, pro consitionibus, insitionibusque annuis, aurarum rationem omnem teneat: tempestatum variarum importunitati opportunitatique seruiat: nullam caeli gratiam negligat, quod illius benignitas, ad omnem cultionem, adiumentum sit omnium pręsentissimum. Caeterum si quando tempestates erunt de caelo seruandae, suam confidentiam nunquam audiat: immo ne interroget quidem. Interdum tamen sic est affectus annus: vt nihil sit loci prudentiae vel exercitatissimae: cum fidei quam maxime dubiae sint venti omnes, per quos anni ratio constare solet. Errant enim turpiter, qui nihil ad ventorum arbitrium attinere putant agricultionem vniuersam.