Latin
CAPVT XV
René Rapin, Hortorum libri IV 205
Unproofread scanNot analysed yet
Prudentiae vero &sedulitati accedat solertia, pro adiuuanda per varias artes, ad tam multos partus, tellure. Eum enim, qui in fundi sui bonitate segniter &otiose acquiescit, spes sua frustrabitur. Solertiam iuuabit experientia obseruationum, in cultu omni ex longo petitarum vsusque diligens. De florum, arborumque singularum cognitione perfectissima, quod est diuturni vsus, nihil dico: sileo de mouendae, per fossiones occationesque telluris vniuersa ratione, propagationes, repastinationes, irrigationes, amputationes, insitionesque praetermitto: quibus cultus Hortensis nihil habet solertius. Nisi enim notitiam habeat bene magnam partium earum, quae pertinent ad elementa prima disciplinae istius, parum feliciter versabitur in caeteris. In fossionibus autem duo spectet non inconsiderate, tempus quo fieri debent, &modum. De primo sic Hesiodus γρη μὲν τʼ ἀρόσαι νεοις, ὥρη δὲ φυτεόσαι. Tempus agros certum est plantandi, tempus arandi. Terram moueri per Aquilonem vetat Virgilius. Plinius lib. 18. censet satius esse minus serere, &melius fodere, &arare.