Latin
216
Robert Boyle, Chymista scepticus 216
Unproofread scanNot analysed yet
Verum (ne repetam quae jam fusius disserui) nunc notabo, non esse adeò necessariam sequelam, quod, qui a Ignis Productio aliquid habet cum grandioribus Materiae Sublunaris Motibus affine, idcircò ejusdem utraque sint Naturae, idemque Nomen mereantur; non enim allubescit Chymicis, Flammam portionem haberi Elementi Ignis, quamvis calida, sicca, &activa sit, quod aliis aliquot Qualitatibus careat, ad Naturam Elementaris Ignis pertinentibus. Nec concedere Peripateticis volunt, ut cineres, calcemve vivam, Terram vocent, variis inter ea similitudinibus non obstantibus, eo quod non sint insipida, qualis Terra Elementaris esse debet.