Latin
246
Robert Boyle, Chymista scepticus 246
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam multis modernis Chymicis, aliisque Physicis, visum est, Mercarialam Spiritum Corporum pro eodem habere, sub diversis nominibus, Principio, mecum observes, quaeso, ingens illud discrimen, quod inter omnes Vegetabiles Animalesque Spiritus, quos memoravi, ac fluentem Mexcurium est conspicuum. Non loquor deco, qui passim in Officinis venditur, quem multi ipsorum fatentur esse Corpus Mixtum; sed de eo, qui ex Metallit separatur à quibusdam Chymicis, qui caeteris videntur φιλοσσφότεροι, nominatimque a supradicto Claveo (distinctionis ergo) Mercunius Corporum nuncupatus. Jam verò, cum Metallicus hic Laquor unum sit ex tribus illis Principiis, ex quibus Corpora Mineralis à Spagyricus dicuntur esse composita, inque ea posse resolvi, multae notoriae inter illos &Vegetabilium Animadium Mercurvos, quos vocant, differentiae hoc me inferre permittent, vol, quod Mineralia, reliquaque duo mixtorum genera, non constent ex iisdem Elementis, vel, quod illa Principia, in quae Mineralia immediatè resolvuntur, quae Chymici, ceu vera eorum Principia, ostentabundi nobis monstrant, Principia duntaxat sint Secundaria, Mixcave sui generis, quae, ut ejusdem cum Liquoribus Vegerabilibus Animalibusque generis fiant, ad discrepantem admodum formam ipsa sunt reducenda At non dixi omnia; licet enim suprà tibi suggresserim, quam parùm fidei Processibus Chymicis, qui de eliciendis Mercuriis Metallorum passim occurrunt, sit tribuendum, nunc tamen adjiciam, quod, supposito, Solertiores inter ipsos non falsò affirmare, reapse verum fluentemque Mercurium ex quibusdam Metallis se extraxisse (cujus pręstandi modum ut &nos perspicuè docuissent, optarem) etiamnum tamen dubitari queat, elicitine ejusmodi Mercuris aequè à communi Argento vivo, &à se invicem, differant, ac à Mercuriis Vegetabilium Animaliumque.