Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 64
Unproofread scanNot analysed yet
Et horum Salium operatio si in Vitris commodis calore saltem Balnei promoveatur sursum lati Vapores facilè concludi possunt, inque Spiritum penetrantem reduci, qui Sale abundat, quem interdum sum expertus in forma Crystallina posse separari. Addere his Exemplis possem, quod cum Sublimatum, ex Salibus &Argento vivo connexis, &calore una sursum evectis, ut nosti, compositum, sublimari nescio quoties pari Ignis gradu possit, nec tamen componentium Corporum divortium patiatur, Mercurius ab adhaerentibus Salibus disjungi facilè queat, si Sublimatum à Sale Tartari, Calce viva, similibusve Salibus Alcalizatis distilletur. Verùm id potius annotabo, Eleutherie, quod ingeniosis quibusdam viris mirum apparuit, ejusmodi scilicet Additamento, quod nonnisi promovere separationem videtur à Concreto, quod solius Ignis beneficio in omnia Elementa, unde Vegetabilia supponuntur constare, facilè dividi potest, nullo negotio Substantiam ejusmodi Similarem obtineri posse, quae multis nominibus ab iis omnibus discrepat, proindeque à peritissimorum Spagyricorum pluribus negata fuit in Mixto illo corpore contineri. Novi quippe modum, sumque ipse expertus, quo commune Tartarum, absque ullius rei, quae perfectum non sit Minerale, si Nitrum exceperis, additione.