Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 71
Unproofread scanNot analysed yet
Atque accepi quaedam à Testibus oculatis fide dignis, &quędam alia ipse vidi, quae tam fortiter arguunt Circulatum Sal, Menstruum ve, quale etiam id fuerit,) abstrahendo illud à Corporibus Compositis, sive Mineralibus, sive Animalibus, sive Vegetabilibus, ipsa magis reclusa posse relinquere, quam cautus Physicus facilè crederet, ut Vires Naturae &Artis metiri fidenter non audeam ex Meneruorum aliorumque instrumentorum efficacia, quae ipsi insignes Chymici etiamnum in Corporum Analysi adhibere solent; neque negare, Menstruum posse saltem ab hoc vel illo particulari Concreto quandam apparenter similarem substantiam elicere, quae à quavis discrepet, quae quidem Ignis, quocunque gradu &modo applicati, beneficio queat impetrari. Atque tantò magis tergiversor praefractè negare, esse posse istiusmodi Compositorum Corporum Reseratores, quod inter Experimenta illa, quae in causa sunt, quod tam cautè loquor, quaedam non deessent, in quibus non apparebat, unam ex Substantiis, communium Ignium &Menstrorum beneficio non separabilibus, retineri quidquam Salis illius potuisse, quo mediante Separatio facta fuerat.