Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 72
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hic, Eleutherie, (aiebat Carneades) finem imponerem isti Dissertationis meae parti, quae ad primam à me propositam Considerationem pertinet, nisi quod à me tradita duabus Objectionibus tam speciosis exposita praevideam, ut progredi non sit integrum, priusquam eas sub examen vocaverim. Primo quidem proclive erit objicere, Se non arrogare sibi, solius Ignis beneficio ex omnibus Corporibus compositis Mypostatica Principia separare; cum sufficiat, Ignem ea in ista dividere, licet alia Corpora postmodum ad similares Compositi partes colligendum adhibeant: uti constat, etsi Aqua utantur ad Salinas Cinerum partes à Terrestribus, quibuscum mixtae erant, seligendum, Ignem tamen esse solum, qui Corpora in Cineres redigit, partemque eorum fixam in Salem, &Terram, unde Cineres constant, reducit. Haec, fateor, Objectio, non est nullius momenti, possemque illi magna ex parte suffragari, nec tamen concedere eam me ferire, si acquiescere hac responsione vellem, me non disputasse adversus illos, qui eam struunt, sed adversus Chymicos illos Vulgares, qui ipsi credunt, idemque aliis persuasum eunt, Ignem non Universale modo, sed Adaequatum &Sufficiens Instrumentum esse Corpora mixta resolvendi.