Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 73
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim praxin eorum spectat, qua Sal fixum affusa Aqua è Cineribus extrahunt, obvium est allegare, Aquam nonnisi Sal illud colligere, quod Ignis à Terra antea diviserat: uti incerniculum non Frumentum ampliùs comminuit, sed tantum in duos distinctos acervos, Pollinem, &Furfur, cogit, quorum Corpuscula priùs promiscuè simul confusa in Farina jacebant. Hoc, inquam, allegare possem, proindeque ulteriori in propositam Objectionem Animadversione supersedere: verùm ne Ansa pereat, quae hinc suppeditari mihi poterit Argumentum, quod sub manu est, illustrandi paucis eam expendere, quatenus nempe praesentis meae Disquisitionis refert, haud refragabor. Ne repetam quod iam fuit responsum, dico insuper, quamvis tam aequus sim Adversarius, ut Chymicis, postquam sua provincia perfunctus est Ignis, concedam purae Aquae usum, qua Extractiones suas perficiant, in iis Casibus, in quibus Aqua cum Igne non concurrit ad faciendam Analysin, attamen, cum duntaxat hoc ex ea suppositione largiar, quod Aqua nonnisi Salinas particulas abluat, quas Ignis solus antea in resoluto Corpore extricavit, non erit Rationi consentaneum, hanc concessionem ad alios Liquores, qui ei, quod dissolvunt, addere quid possunt, neque etiam ad alios Casus, quam nuper memoratos, extendi.