Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 74
Unproofread scanNot analysed yet
Quam limitationem ut meminisse digneris, rogo, donec ea utendi, ut mox fiet, detur occasio. Atque, hoc sic praemisso, observare pergam. Primo, Plura ex Exemplis, in praegresso sermone propositis, ejus esse notae, ut Objectio, quae à nobis nunc expenditur, ea nequaquam feriat. Etenim Ignis haud magis Aqua mediante, quam sine ea, ullum Trium Principiorum, vel ab Auro, Argento, Mercurio, vel quibusdam aliis ex Concretis supra memoratis, potest separare. Hinc inferre nobis licet, Ignem Universalem omnium Corporum Mixtorum Analystam haud esse, cum ex Metallis, &Mineralibus, in quibus Chymici operam suam maximè collocarunt, vix ulla appareant, quorum Analysis Igne instituere; quin imo, ex quibus vel unicum quodlibet Principiorum Hypostaticorum indubiè separare queant: quod jure videatur ipsorum Hypothesi, juxta ac Causae non parum derogare. Insuper, Objectione non obstante, veritas in eo sibi constabit, alios, praeter receptam Ignis Analysin, esse posse modos, à Composito aliquo Corpore substantias aequè Homogeneas separandis ac sunt illae, quas Chymici inter sua Tria Prima (uti eorum nonnulli, per compendium, Tria sua Principia vocant) numerare non dubitant. Et palam est, mediantibus Additamentis congruis, Substantias ejusmodi beneficio Ignis separari posse, quales solo Igne elici haud poterant: quod Sulphus Antimonii testatur.