Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 75
Unproofread scanNot analysed yet
Denique, mihi dicendum est, cum pateat etiam Ignem Unum duntaxat esse ex Instrumentis, in Corporum Analysi adhibendis, fas nobis esse postulare, ut Duo praestate nobis sit liberum, Cum enim ullum Menstruum, aliudue Additamentum adhibetur una cum Igne, ad Sulphur, vel Sal à Corpore aliquo obtinendum; liberum omninò nobis erit examinare, Menstruumne illud solummodo opem ferat, Principia beneficio ejus elicita separandi, an verò partium Corporis Patientis cum partibus Menstrus aliqua Coalitio non intercedat, qua Concrerum productum ex amborum unione pullulare existimari possit. Ac porrò concedi nobis poterit, ut examinemus, quatenus videlicet ulla Substantia, ejusmodi Additamentorum adminiculo separata, Unum ex Tritos Primis debeat haberi, quandoquidem uno idem Corpus Miutum versandi modo, pro Additamentorum Natura, &Methodo in illud agendi, fieri queat, ut Substantias largiatur discrepantes ab iis, quae aliis mediantibus Additamentis, aliaque Methodo elici ab eo possunt, imo (uti patere inde poterit, quod antehac circa Tartarum tibi retuli) Diversas (substantias) à quavis earum Substantiarum, in quas Concretum per Ignem absque Additamentis dividi potest; quamvis fortassis illa Additamenta non intrent, ut Ingredientia, Corporis Eliciti compositionem, sed Ignis in Concretum actionem duntaxat varient; &quamvis Concretum illud, solius Ignis beneficio, dividi possit in eum Substantiarum discrepantium numerum, qui Elementorum numerum, à Chymicis ullis, in quos ego quidem incidi, traditum, adaequet, Atque haec (ait Carneades) cum ad eam Objectionem, quam Chymicis proclive est adferre, dixerim; jam mihi illud examinandum incumbit, quod, ut praevideo, plures Peripatetici animosè urgebunt, qui, ut Ignem verum Corporum Analystam probent, allegabunt, ipsissimam esse Caloris definitionem ab Aristotele traditam, &ubique passim receptam, Congregare Homogenea, &Heterogenea segregare.