Latin
iv
Robert Boyle, Chymista scepticus iv
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm praeterquam quod nunc percipio, non ignotum jam pluribus esse, quisnam esset eorum scriptor, persuasum mihi volunt abs re non esse, ut constet, edi illos à Viro, rerum Chymicarum non omninò imperito. Ac eo minus dubitabam, eos absque ultima manu in publicum emittere, partim quod occupationes mea, dataque jam fides nonnullos alios Tractatus publicandi, vix me sperare sinunt, fore mihi brevi facultatem, hos Dialogos ad umbilicum perducendi: partim, quod credere non reluctor, eos tempestivè satis, etsi non in Auctoris existimationem, in alios tamen fines, prodituros.