Latin
31 to 37
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 31-37
Unproofread scanNot analysed yet
non mdevolentia, absit, sed quod certo meae infirmitatis conscius sim. Intentio igitur mihi est, ea qu; e sæpius in collocutionibus, tam Constantinopoli quam Alexandriae Ægypti, sive in Anlinoo Thebaidis ct in adjacentibus locis, seu lecta, sive etiam dicta, vel per me vel per alios, defendentes de fide definitionem sanctæ synodi Chalcedonensis, colligere, contraque adversariorum quæstiones quas similiter comperi, coaptare, ad consummationem duntaxat et firmitatem vel ornatum sermonis adjicere quæ oportet. Ut vero quaestionum solutionumque sit d. stinctio, propria per singula prænotatur ad ea qua sunt dicta, persona: his qudem quae nostra sunt, ORTHODOXI; his autem quæ illorum, HÆRETICI, sicut se ipsæ res habent, et procedente demonstrabitur libro; servata duntaxat et circa hoc illa consuetudine, quia non omnia quæ a talibus dicuntur, talia sunt. Etenim etiam ex his quae communiter confitemur multoties inchoantes, ea quae sua sunt tentant demonstrare. Ne vero iterum confundamus eadem distinctione sermones, sed ut continue percurrat legentium memoriam, duabus tantummodo personis opposition disc etæ sunt.