Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 38
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Non necessarie conclusisti; diversis enim existentibus mundi et generibus, et speciebus, et substantiis, et naturis, individuum non est diversum. Unus est namque individitus mundus, etsi sæcula adversa dicantur: saecula enim ex temporibus fiunt, mundus vero substantiarum est. Nec vero illi sunt huic rationi contrarii, qui plures mundos suspicantur: nam vel si esset alius, similiter plures haberet in semetipso naturas atque substantias; unusquisque vero eorum nihilominus unus esset. Sic igitur nos, si in aliquo alio præterquam in uno Christo subsistere alias duas individuas substantias diceremus, tunc duas pluresve personas modis omnibus et inevitabiliter inferremus; si vcro de uno ac solo id dicimus, sicut nullus recte credentium hanc omnium corporalium naturarum constitutionem duos vel plures mundos esse affirmavit; sic neque nos duos aut plures C ristos asserimus. Magis vero nec sic, sed longe melius: omnia namque illa non secundum subsistentiam sunt unita, sicut naturæ hujus dominici Christi. Si vero non diversa sunt nera, neque species deitatis et humanitatis; ergo nec ex diversis naturis Christus, neque est ex duabus. Si vero est ex duahus, da igitur earum differentias substantivas: non enim vis secundum individuum et ista dictare. Insuper si revera homo est, id est anima! rationale, terrenum, et nihil distat a Deo: igitur, quod est impiissimum, nec nos ab co, aut certe ille nobis consubstantialis non est. Insuper si verum est quoniam quorum diversa sunt genera, non eadem sunt et quæ sub generibus distinguuntur, similiterque et ea quæ iis subsunt, sive ad aliena invicem genera, sive ad ea quæ intra ea sunt comparata, quorum hoc quidem genus habet, illud vero non habet, multo magis diversa monstrantur. Si igitur deitas nec genus habet, nec eam speciem quae suppouitur generi, habere vero haec invenitur humanitas, multo magis in una natura coadunari non posse demonstrantur. Superiora igitur sine praejudicio posita sint, in quibus diversa genera et species diximus, divinitatis et carnis.