Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 39
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Unum summumque genus habet divinitas atque humanitas: substantia enim generalissimum genus est divinitati? et humanitatis, quæ est per semetpsum subsistens. Rust. Per se subsistens, cum de Deo dicitur, significat quod nullius alterius (ad id, ut sit) indiget: cum vero de creaturis, nequaquam: a Creatore enim esse sumpserunt; et in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Substantia vero, id est οὐσία, cum de Deo dicitur, ab eo quod sit semper nominata est, quippe οὐσία est quæ semper est; in creaturis vero, minime. Igitur, etsi unum nomen est substantiæ, non tamen una res. Non est igitur commune genus substantia deitatis et carnis, sed nomen commune tantummodo: hoc vero genus non est.