Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 40
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Sed et anima, idem genus non habens corpori, unam cum eo speciem complet. Rust. Magis unum summumque genus hab nf, utrumque enim substantia est, et nomine et definitione: quod in Christo de deitate et humanitate impossibile esse si adhuc dubitas, et inferius ostendetur. Anima igitur rationalis, et corpus hominis, identitatem naturæ circa unitionem suscipiunt, eo quod et unum genus et eamdem speciem teneant: sunt vero etiam diversæ naturæ, quia et sub diversa specie ac definitione nonnunquam ponuntur. At vero tritas et humanitas Christi sub una specie non No. nuntur.