Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 41
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Non fit ei incertis, secundum quod incerta sunt, demonstratio incertorum. Si igitur ostendis quia deilas et caro sub una definitione non jacet, et quia in uno eodemque homine differt definitione et natura ei species corporis et animæ, tunc forsan ca que adjecisti sequentur. His igitur inferiori loco servatis, veniamus ad alia, ut non sermonum prolixitatem longius extendamus.