Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 42
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Dominum Cbristum consubstantialem tam Patri quam nobis, secundum unam et eamd m per unitionem substantiam, sæpe profertis, nulla perdita neque confusa; sed ipsam sicut dicitis unam substantiam impossibile cst non habere quædam quæ in comparationc ad invicem recte aliud et aliud nominentur, ut carnem, ut animam, ut Verbum; contingit enim multas differentias sumere, quas ego tanquam notas tuo intellectui derelinquo. Aliud igitur et aliud, Ii substantia et substantia dicitur, recte alia et alia substantia praedicatur: si vero aliquid horum non est substantia, quomodo secundum hoc, quædam sunt ei consubstantialia, cum non sint secundum substantiam consubstantialia? Quomodo autem vera divinitas, et perfecta et individua humanitas, substantia non erit? Si igitur alia et alia substantia deitatis et carnis, quomodo duas eas non patimini confiteri? si vero et duas has confitemini, cur a nostra sententia et communione desciscitis?