Latin
CASTIGATIO METHODI IVLIANAE
Scaliger, De emendatione temporum 428
Unproofread scanNot analysed yet
METHODVS EPACTARVM AEQVABILIVM ANNI IVLIANI. PACTAE in anno Tropico, vt alibi diximus, descendunt post 228 and nos: in Iuliano autem ascendunt post 304. Quare earum ordo postulabat, vt ipsae in anno Tropico per consequentiam digererentur, non contraria via. Ibi enim primus dies mensis primi habet epactam o: secundus 29, tertius 28, &sic deinceps per decrementa, &imminutionem vnitatis, cum tamen hoc potius postularet ratio anni Iuliani. Sed nos hac in re breuitati consuluimus. Kalendarium enim Nicenum cum epactis construximus, vt vna opera illud tam anno Tropico Niceno, quam Iuliano accommodaretur. Quales autem epactas in eo Kalendario apposuimus, tales etiam anno caelesti dicauimus: quia eadem methodus, vt eadem anni ratio. Primum igitur epactarum aequabilium Tabulam digessimus cum duplici cyclo Lunari in fronte, mundano scilicet, &Dionysiano. quorum alteri numerus annorum mundi collectorum a sinistro latere accommodatus est, alteri numerus annorum periodi Iulianae à dextro. Incrementa autem Tabulae per cyclos magnos Hipparchi progrediuntur. Ad propositum annum cycli Lunaris quaere numerum proxime minorem siue mundanae epochae, siue periodi Iulianae. Communis angulus indicat epactas a Martio. Hinc enim annum Lunarem ordimur. Alioqui hic annus a Kaiendis huius lanuarij est Christianae epochae 1583, qui tamen secundum Lunam adhuc est 1582 a praeteritis Kalendis Martij. Idemque annus est 5531 a conditu rerum, periodi Iulianae 6295. Cyclus Lunae mundanus II. Dionysianus autem V. Numerus proxime minor sinister 5472, dexter 5932. In fronte cyclus ri, &supra illum v dant in communi angulo epactas 6, a mense Martio. Quod verum est.