Latin · ~6 min
23
Seneca the Younger, ad Marciam 23
Not analysed yet
1. Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conuersatione dimissis; minimum enim faecis, ponderis traxerunt. Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leuiores ad originem suam reuolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt. 2. Nec umquam magis ingenis cara in corpore mora est; exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, uagi per omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere. Inde est quod Platon clamat: sapientis animum totum in mortem prominere, hoc uelle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in exteriora tendentem. 3. Quid? tu, Marcia, cum uideres senilem in iuuene prudentiam, uictorem omnium uoluptatium animum, emendatum, carentem uitio, diuitias sine auaritia, honores sine ambitione, uoluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere? Quicquid ad summum peruenit, ab exitu prope est. Eripit se aufertque ex oculis perfecta uirtus, nec ultimum tempus expectant quae in primo maturuerunt. 4. Ignis quo clarior fulsit, citius extinguitur; uiuacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet; eadem enim detinet causa, quae maligne alit. Sic ingenia quo inlustriora, breuiora sunt; nam ubi incremento locus non est, uicinus occasus est. 5. Fabianus ait, id quod nostri quoque parentes uidere, puerum Romae fuisse statura ingentis uiri; sed hic cito decessit, et moriturum breui nemo prudens non ante dixit; non poterat enim ad illam aetatem peruenire, quam praeceperat. Ita est: indicium imminentis exitii nimia maturitas est; adpetit finis ubi incrementa consumpta sunt.