Latin · ~8 min
24
Seneca the Younger, ad Marciam 24
Not analysed yet
1. Incipe uirtutibus illum, non annis aestimare; satis diu uixit. Pupillus relictus sub tutorum cura usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris tutela semper. Cum haberet suos penates, relinquere tuos noluit et in materno contubernio, cum uix paternum liberi ferant, perseuerauit. Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore castris natus militiam recusauit, ne a te discederet. 2. Computa, Marcia, quam raro liberos uideant quae in diuersis domibus habitant; cogita tot illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent: scies multum patuisse hoc tempus, ex quo nil perdidisti. Numquam e conspectu tuo recessit; sub oculis tuis studia formauit excellentis ingeni et aequaturi auum, nisi obstitisset uerecundia, quae multorum profectus silentio pressit. 3. Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba uiros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum peruenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat. Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio uideretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono candidato ualuisset. 4. Harum contemplatione uirtutum filium gere quasi sinu! Nunc ille tibi magis uacat, nunc nihil habet, quo auocetur; numquam tibi sollicitudini, numquam maerori erit. Quod unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti; cetera, exempta casibus, plena uoluptatis sunt, si modo uti filio scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit intellegis. 5. Imago dumtaxat fili tui perit et effigies non simillima; ipse quidem aeternus meliorisque nunc status est, despoliatus oneribus alienis et sibi relictus. Haec quae uides circumdata nobis, ossa neruos et obductam cutem uultumque et ministras manus et cetera quibus inuoluti sumus, uincula animorum tenebraeque sunt. Obruitur his, offocatur, inficitur, arcetur a ueris et suis in falsa coiectus. Omne illi cum hac graui carne certamen est, ne abstrahatur et sidat; nititur illo, unde demissus est. Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida uisentem.