Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.11
Not analysed yet
Sic amico utere, sic cive, sic socio. Quare? Quia iustum est. Omnia ista mihi de iustitia locus tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi, quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent? Praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum. Audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare.