Latin · ~3 min
15.94.12 to 15.94.14
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.12-14
Not analysed yet
Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti? Qui non habet, nihil a te adiuvabitur; aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit. Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid sibi faciendum sit, etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoveri potest. Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus aut percurare mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantem quidem, sed ad peiora pronam praeoccupare. Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale praecipiendi genus nil agit. Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est. Alia enim dare debemus faeneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo.