Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.15
Not analysed yet
In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter provectiorem et puellam, inter matrem et novercam? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.