Latin · ~1 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.16
Not analysed yet
Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit. Ergo ista praeceptiva pars summovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest; sapientia autem omnes tenet.