Latin · ~8 min
1.1.50 to 1.1.53
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.50-53
Not analysed yet
[3,7] Aristoteles idem iudicat: Ab omni, inquit, leuitate acies radios suos replicat; nihil autem est leuius aqua et aere: ergo etiam ab aere spisso uisus noster in nos redit. Ubi uero acies hebes et infirma est, qualislibet aeris ictu deficiet. Quidam itaque hoc genere ualetudinis laborant, ut ipsi sibi uideantur occurrere, ut ubique imaginem suam cernant. Quare? Quia infirma uis oculorum non potest perrumpere ne sibi quidem proximum aera sed resilit. [3,8] Itaque quod in aliis efficit densus aer, in his facit omnis; satis enim ualet qualiscumque ad imbecillam aciem repellendam. Longe autem magis uisum nobis nostrum remittit aqua, quia crassior est et peruinci non potest, sed radios luminum nostrorum moratur et eo, unde exierunt, reflectit. Ergo cum multa stillicidia sint, totidem specula sunt; sed quia parua sunt, solis colorem sine figura exprimunt. Deinde cum in stillicidiis innumerabilibus et sine interuallo cadentibus reddatur idem color, incipit facies esse non multarum imaginum et intermissarum, sed unius longae atque continuae. [3,9] "Quomodo", inquis, "tu mihi multa milia imaginum istic esse dicis, ubi ego nullam uideo? Et quare, cum solis color unus sit, imaginum diuersus est?" Ut et haec, quae proposuisti, refellam et alia, quae non minus refellenda sunt, illud dicam oportet: nihil esse acie nostra fallacius non tantum in his, a quibus subtiliter peruidendis illam locorum diuersitas submouet, sed etiam in his quoque, quae ad manum cernit: remus tenui aqua tegitur et fracti speciem reddit; poma per uitrum aspicientibus multo maiora sunt; columnarum interualla porticus longior iungit. [3,10] Ad ipsum solem reuertere: hunc, quem toto terrarum orbe maiorem probat ratio, acies nostra sic contraxit, ut sapientes uiri pedalem esse contenderent; quem uelocissimum omnium scimus, nemo nostrum moueri uidet, nec ire crederemus, nisi appareret isse. Mundum ipsum praecipiti uelocitate labentem et ortus occasusque intra momentum temporis reuoluentem nemo nostrum sentit procedere. Quid ergo miraris, si oculi nostri imbrium stillicidia non separant et ex ingenti spatio intuentibus minutarum imaginum discrimen interit?