Latin · ~9 min
2.1.135 to 2.1.139
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.135-139
Not analysed yet
[45,2] Vis illum fatum uocare, non errabis ; hic est ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum. Vis illum prouidentiam dicere, recto dices; est enim cuius consilio huic mundo prouidetur, ut inoffensus exeat et actus suos explicet. Vis illum, naturam. uocare, non peccabis ; hic est ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu uiuimus. [45,3] Vis illum uocare mundum, non falleris ; ipso enim est hoc quod uides totum, partibus suis inditus, et se sustinens et sua. Idem Etruscis quoque uisum est, et ideo fulmina mitti dixerunt a Ioue quia sine illo nihil geritur. [46,1] At quare Iupiter aut ferienda transit aut innoxia ferit? In maiorem me quaestionem uocas, cui suus dies, suus locus dandus est. Interim. hoc dico fulmina non mitti a Ioue, sed sic omnia esse disposita ut etiam quae ab illo non fiunt tamen sine ratione non fiant, quae illius est. Nam etiamsi Iupiter illa nunc non facit, Iupiter fecit ut fierent. Singulis non adest ad omne, sed manum et uim et causam omnibus dedit. [47,1] Huic illorum diuisioni non accedo. Aiunt aut perpetua esse fulmina, aut finita, aut prorogatiua. Perpetua, quorum significatio in totam pertinet uitam nec unam rom denuntiat sed contextum rerum per omnem deinceps aetatem futurarum complectitur ; haec sunt fulmina quae prima accepto patrimonio et in nouo hominis aut urbis statu fiunt. Finita ad diem utique respondent. Prorogatiua sunt quorum minae differri possunt, auerti tollique non possunt. [48,1] Dicam quid sit quare huic diuisioni non consentiam. Nam et quod perpetuum uocant fulmen finitum est, -aeque enim ad diem respondet nec ideo minus finitum est quia multa significat -; et quod prorogatiuum uidetur finitum est; nam illorum quoque confessione certum est quousque impetretur dilatio ; priuata enim fulgura negant ultra decimum annum, publica ultra tricesimum posse differri ; hoc modo et ista finita sunt, quia ultra quod non prorogentur inclusum est. Omnium ergo fulminum. et omnis euentus dies stata sit ; non potest enim ulla incerti esse comprehensio. [48,2] Quae inspicienda sint in fulgure, passim et uage dicunt, cum possint sic diuidere quemadmodum ab Attalo philosopho, qui se huic disciplinae dediderat, diuisa sunt, ut inspiciant ubi factum sit, quando, cui, in qua re, quale, quantum. Haec si digerere in partes suas uoluero, quid postea faciam? In immensa procedam.