Latin · ~8 min
2.1.140 to 2.1.146
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.140-146
Not analysed yet
[49,1] Nunc nomina fulgurum quae a Caecina ponuntur perstringam. et quid de eis sentiam exponam. Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa aut non rite facta repetuntur ; monitoria, quibus docetur quid cauendum sit ; pestifera, quae mortem exiliumque portendunt ; fallacia, quae per speciem alicuius boni nocent, -dant consulatum malo futurum gerciitibus et hereditatem cuius compendium magno luendum sit incommodo -; dentanea, quae speciem periculi sine periculo afferunt ; [49,2] peremptalia, quibus tolluntur priorum fulminum minae ; attestata, quae prioribus consentitint ; atterranea, quae in eluso fiunt ; obruta, quibus iam prius percussa nec procurata feriuntur ; regalia, cum forum tangitur uel comitium uel principalia urbis liberae loca, quorum significatio regnum ciuitati minatur ; [49,3] inferna, cum e terra exiliuit ignis ; hospitalia, quae sacrificiis ad nos louem arcessunt et, ut uerbo eorum molliore utar, inuitant, -sed non irasceretur inuitatus ; mine uenire eum inagno inuitantium periculo affirmant -; auxiliaria, quae inuocata sed aduocantium bono ueniunt. [50,1] Quanto simplicior diuisio est qua utebatur Attalus noster, uir egregius, qui Etruscorum disciplinam Graeca subtilitate miscuerat :ex fulminibus quaedara sunt quae significant id quod ad nos pertinet, quaedam aut nihil significant aut id cuius intellectus ad nos non peruenit. [50,2] Ex his quae significant quaedam sunt laeta, quaedam aduersa, quaedam nec aduersa nec laeta. Aduersorum hae species sunt :aut ineuitabilia mala portendunt, aut euitabilia, aut quae minui possunt, aut quae prorogari. Laeta aut mansura significant, aut caduca. [50,3] Mixta aut partem habent boni, partem mali, aut mala in bonum, bona in malum uertunt. Nec aduersa nec laeta sunt quae aliquam nobis actionem significant qua nec terreri nec laetari debemus, ut peregrinationem in qua nec metus quicquam nec spei sit. [51,1] Reuertor ad ea fulmina quae significant quidem aliquid sed quod ad nos non pertineat, tamquam iterum eodem anno idem futurum fulmen quod factum est. Nihil significant fulmina aut id cuius notitia nos effugit, ut illa quae in uastum mare sparguntur aut in desertas solitudines ; quorum significatio uel nulla est uel perit.