Latin · ~8 min
2.1.147 to 2.1.151
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.147-151
Not analysed yet
[52,1] Pauca adhuc adiciam ad enarrandam uim fulm�nis. Quae non eodem modo omnem materiam uexat. Valentiora, quia resistunt, uehementius dissipat ; cedentia nonnumquam sine iniuria transit :cum lapide ferroque et durissimis quibusque confligit, quia uiam necesse est per illa impetu quaerat, itaque facit qua effugiat ; at teneris et rarioribus parcit, quamquam flammis opportuna uideantur, quia transitu patente minus saeuit. Loculis itaque integris, ut dixi, pecunia quae in his fuit conflata reperitur, quia ignis tenuissimus per foramina occulta transcurrit, quicquid autem in tigno solidum inuenit et contumax uincit. [52,2] Non uno autem, ut dixi, modo saeuit, sed quid quaeque uis fecerit, ex ipso genere iniuriae intellegis et fulmen opere cognosces. Interdum in eadem materia multa diuersa eiusdem fulminis uis facit, sicut in arbore quod aridissimum urit, quod durissimum. et solidissimum est terebrat et frangit, summos cortices dissipat, interiores libros rumpit ac scindit, folia pertundit ac stringit. Vinum gelat, ferrum et aes fundit. [53,1] Illud est mirum quod uinum fulmine gelatum, cum ad priorem habitum redit, potum aut exanimat aut dementes facit. Quare id accidat quaerenti m�hi illud occurrit. Inest uis fulmini pestifera ; ex hoc aliquem remanere spiritum in eo umore quem coegit congelauitque simile ueri est ; nec enim alligari potuisset, nisi aliquod illi esset additum uinculum. [53,2] Praeterea olei quoque et omnis unguenti taeter post fulmen odor est ; ex quo apparet inesse quandam subtifissimo igni et contra naturam suam acto pestilentem potentiam, qua non icta tantum cadunt sed et afflata. Praeterea quocumque decidit fulmen, ibi odorem esse sulphuris certum est, qui, quia natura grauis est, saepius haustus alienat. [53,3] Sed ad haec uacui reuertemur. Fortasse enim libebit ostendere quantum omnia ista a philosophia parente artium fluxere. Illa primum et quaesiuit causas rerum et obseruauit effectus et, quod in fulminis inspectione longe melius est, initiis rerum exitus contulit.