Latin · ~8 min
2.1.152 to 2.1.158
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.152-158
Not analysed yet
[54,1] Nunc ad opinionem Posidonii reuertor. E terra terrenisque omnibus pars umida effiatur, pars sicca et fumida ; haec fulminibus alimentum est, illa imbribus. Quicquid in aera sicci fumosique peruenit, id includi se nubibus non fert sed rumpit claudentia ; inde est sonus quem nos tonitrum, uocamus. [54,2] In ipso quoque acre quicquid extenuatur, simul siccatur et calefit ; hoc quoque, si inclusum est, aeque fugam quaerit et cum. sono euadit, ac modo uniuersum eruptionem facit eoque uehementius intonat, modo per partes et minutatim. [54,3] Ergo tonitrua hic spiritus exprimit, dum aut rumpit nubes, aut peruolat ; uolutatio autem spiritus in nube conclusi ualentissimum est atterendi genus. [55,1] Tonitrua nihil alind sunt quam citi aeris sonitus, qui fieri, nisi dum aut terit aut rumpitur, non potest. -Etsi colliduntur inter se, inquit, nubes, t is quem desideras ictus. -Sed non uniuersus neque enim tota totis concurrunt, sed partibus partes nec sonant mollia, nisi illisa duris sint, itaque non auditur fluctus, nisi impactus est. [55,2] -Ignis, inquit, missus in aquam sonat, dum extinguitur. Puta ita esse, pro me est ; non enim ignis tunc sonum efficit sed spiritus per extinguentia effugiens. Vt dem tibi et fieri ignem in nube et extingui, a spiritu nascitur et attritu. [55,3] -Quid ergo, inquit, non potest aliqua ex his transcurrentibus stellis incidere, in nubem et extingui? -Existimemus posse aliquando et hoc fieri ; nunc naturalem causam quaerimus et assiduam, non raram fortuitamque. Puta enim me confiteri uerum esse quod dicis, aliquando post tonitrua emicare ignes stellis transuersis et cadentibus similes, non ob hoc tonitrua facta sunt, sed, cum hoc fieret, tonitrua facta sunt. [55,4] Clidemos ait fulgurationem speciem inanem esse, non ignem; sic enim per noctem splendorem motu remorum uideri. Dissimile est exemplum. Illic enim splendor intra ipsam aquam apparet ; hic, qui fit in aere, erumpit et exilit.