Latin · ~8 min
2.1.159 to 2.1.166
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.159-166
Not analysed yet
[56,1] Heraclitus existimat fulgurationem esse uelut apud nos incipientium ignium conatum et primam flammam incertam, modo intereuntem, modo resurgentem ; haec antiqui fulgetra dicebant. Tonitrua nos pluraliter dicimus ; antiqui autem tonitruum dixerunt aut tonum. Hoc apud Caecinam inuenio, facundum uirum et qui habuisset aliquando in eloquentia nomen, nisi illum Ciceronis umbra pressisset. [56,2] Etiamnunc illo uerbo utebantur antiqui quo nos producta una syllaba utimur ; dicimus enim, ut splend�re, sic fulgere; at illis ad significandum hanc e nubibus subitae lucis eruptionem mos erat correpta media syllaba uti, ut dicerent fulg�re. [57,1] Quid ipse existimem quaeris ; adhuc enim alienis opinionibus commodaui manum. Dicam. Fulgurat, cum repentinum late lumen emicuit ; id euenit ubi in ignem aer extenuatis nubibus uertitur, nec uires quibus longius prosiliret inuenit. [57,2] Non miraris, puto, si aera aut motus extenuat aut extenuatio incendit ; sic liquescit excussa glans funda et attritu aeris uelut igne, destillat. Ideo plurima aestate sunt fulmina quia plurimum calidi est ; facilius autem attritu calidorum ignis existit. [57,3] Eodem autem modo fit fulgur, quod tantum splendet, et fulmen, quod mittitur. Sed illi leuior uis alimentique minus est et, ut breuiter dicam quod sentio, fulmen est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura emissa terris in nubes incidit et diu in illarum sinu uolutata est, nouissime erumpit et, quia uires non habet, splendor est ; [57,4] at ubi illa fulgura plus habuere materiae et malore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt. [58,1] Quidam existimant utique fulmen reuerti, quidam subsidere ubi alimenta praegrauauerunt et fulmen ictu languidiore delatum est. At quare fulmen subitum apparet nec continuatur assiduus ignis? Quia celere mirique motus simul et nubes rumpit et aera incendit, deinde desinit flamma motu quiescente, Non enim assiduus est spiritus cursus, ut ignis possit extendi. Sed quotiens fortius ipsa iactatione se accendit, fugiendi impetum capit; deinde, cum euasit et pugna desinit, ex eadem causa modo usque ad terram profertur, modo ante dissoluitur, si minore ui pressus est.