Latin · ~7 min
4.1.13 to 4.1.17
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 4.1.13-17
Not analysed yet
[13] Ad hoc exemplar componere. Cum quis ad te adulator accesserit, dicito: "Vis tu ista uerba, quae iam ab alio magistratu ad alium cum lictoribus transeunt, ferre ad aliquem, qui paria facturus uult quicquid dixerit audire? Ego nec decipere uolo nec decipi possum: laudari me a uobis, nisi laudaretis etiam malos, uellem". Quid autem necesse est in hoc descendere, ut te petere comminus possint? Longum inter uos interuallum sit. [14] Cum cupieris bene laudari, quare hoc ulli debeas? Ipse te lauda, dic: Liberalibus me studiis tradidi. Quamquam paupertas alia suaderet et ingenium eo duceret ubi praesens studii pretium est, ad gratuita carmina deflexi me et ad salutare philosophiae contuli studium. [15] Ostendi in omne pectus cadere uirtutem et, eluctatus natalium angustias nec sorte me sed animo mensus, par maximis steti. Non mihi in amicitia Gaetulici Gaius fidem eripuit; non in aliorum persona infeliciter amatorum Messallina et Narcissus, diu publici hostes antequam sui, propositum meum potuerunt euertere: ceruicem pro fide opposui; nullum uerbum mihi, quod non salua bona conscientia procederet, excussum est; pro amicis omnia timui, pro me nihil, nisi ne parum bonus amicus fuissem. [16] Non mihi muliebres fluxere lacrimae; non e manibus ullius supplex pependi; nihil indecorum nec bono nec uiro feci. Periculis meis maior, paratus ire in ea quae minabantur, egi gratias fortunae, quod experiri uoluisset quanti aestimarem fidem (non debebat mihi paruo res tanta constare); ne examinaui quidem diu (neque enim paria pendebant), utrum satius esset me perire pro fide an fidem pro me; [17] non praecipiti impetu in ultimum consilium, quo me eriperem furori potentium, misi. Uidebam apud Gaium tormenta, uidebam ignes, sciebam olim sub illo in eum statum res humanas decidisse, ut inter misericordiae exempla haberentur occisi: non tamen ferro incubui nec in mare aperto ore desilui, ne uiderer pro fide tantum mori posse.