Latin · ~7 min
7.1.20 to 7.1.25
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.20-25
Not analysed yet
[5,3] Charmander quoque, in eo libro quem de cometis a composuit, ait Anaxagorae uisum grande insolitumque caelo lumen magnitudine amplae trabis, et id per multos dies fulsisse. Talem effigiem ignis longi fuisse Callisthenes tradit, antequam Burin et Helicen mare absconderet. [5,4] Aristoteles ait non trabem illam sed cometen fuisse; ceterum ob nimium ardorem non apparuisse sparsum ignem, sed procedente tempore, cum iam minus flagraret, redditam suam cometis faciem. In quo igne multa quidem fuerunt digna quae notarentur, nihil tamen magis quam quod, ut ille fulsit in caelo, statim supra Burin et Helicen mare fuit. [5,5] Numquid ergo Aristoteles non illam tantum sed omnes trabes cometas esse credebat hanc habentes differentiam quod his continuus ignis est, ceteris sparsus? Trabes enim flammam aequalem habent nec ullo loco intermissam aut languidam, in ultimis uero partibus coactam, qualem fuisse in illa de qua modo rettuli Callisthenes tradit. [6,1] Duo, inquit Epigenes, cometarum genera sunt: alii ardorem undique effundunt nec locum mutant, alii in unam partem ignem uagum in modum comae porrigunt et stellas praetermeant (quales duo aetate nostra uisi sunt). Illi priores criniti undique et immoti humiles fere sunt et isdem causis quibus trabes facesque conflantur ex intemperie aeris turbidi multa secum arida umidaque terris exhalata uersantis. [6,2] Potest enim spiritus per angusta elisus accendere supra se positum aera plenum alimentis idoneis igni, deinde propellere et niti, donec ex aliqua causa refluat rursus ac remittatur, deinde iterum proximo die ac sequentibus consurgere et eundem locum inflammare: uidemus enim uentos per complures dies ad constitutum redire; pluuiae quoque et alia tempestatum genera ad praescriptum reuertuntur. [6,3] Ut breuiter autem uoluntatem eius exprimam, eadem fieri ratione hos cometas existimat qua fiunt ignes turbine eiecti; hoc unum interest, quod illi turbines ex superiore parte in terras deprimuntur, hi de terra in superiora eluctantur.