Latin · ~8 min
7.1.26 to 7.1.31
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.26-31
Not analysed yet
[7,1] Aduersus haec multa dicuntur. Primum si uentus in causa esset, numquam cometes sine uento appareret: nunc autem et quietissimo aere apparet. Deinde si uento fieret, cum uento caderet; et si uento inciperet, cresceret uento eoque esset ardentior quo ille incitatior. His accedit illud quoque quod uentus multas aeris partes impellit, cometes uno loco apparet; et uentus in sublime non peruenit, cometae autem uisuntur supra quam ire uentis licet. [7,2] Transit deinde ad illos quos ait certiorem habere stellarum speciem, qui et procedunt et signa praetereunt. Hos ait ex isdem causis fieri quibus illos quos dixit humiliores; hoc tamen interesse, quod terrarum exhalationes multa secum arida ferentes celsiorem petant partem et in editiora caeli aquilone pellantur. [7,3] <at> si illos aquilo propelleret, ad meridiem semper agerentur, quo uentus hic nititur: atqui uarie cucurrerunt, alii in ortum, alii in occasum, omnes in flexum; quod iter non daret uentus. Deinde si aquilonis illos impetus a terris in altum leuaret, aliis uentis non orirentur cometae: atqui oriuntur. [8,1] Illam nunc rationem eius (utraque enim utitur) refellamus: Quicquid umidi aridique terra efllauit, cum in unum coit, ipsa discordia corporum spiritum uersat in turbinem; tunc illa uis uenti circumeuntis quicquid intra se comprehendit cursu suo accendit et leuat in altum, ac tam diu manet splendor ignis expressi quamdiu alimenta sufficiunt; quibus desinentibus et ipse subsidit. [8,2] Qui hoc dicit, non notat qualis sit turbinum cursus et qualis cometarum: illorum rapidus ac uiolentus et ipsis uentis citatior est, cometarum lenis et qui per diem noctemque quantum transierit abscondat. Deinde turbinum motus uagus est et disiectus et, ut Salustii uerbis utar, uerticosus, cometarum autem compositus et destinatum iter carpens. [8,3] Num quis nostrum crederet lunam aut quinque sidera rapi uento aut turbine rotari? Non, ut puto. Quare? Quia non est illis perturbatus et impotens cursus. Ad cometas idem transferamus: non confuse nec tumultuose eunt, ut aliquis credat illos causis turbulentis et inconstantibus pelli.