Latin · ~8 min
7.1.32 to 7.1.37
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.32-37
Not analysed yet
[8,4] Deinde, etiamsi uertices isti comprehendere terrena umidaque et ex humili in altum exprimere possent, non tamen supra lunam efferrent: omnis illis usque in nubilum uis est; cometas autem immixtos stellis uidemus per superiora labentes. Ergo ueri simile non est in tantum spatium perseuerare turbinem, qui quo maior est maturius corrumpitur. [9,1] Utrumlibet itaque eligat: aut lenis uis tam alte peruenire non poterit, aut magna et concitata citius ipsa se franget. Praeterea humiliores illi cometae ob hoc (ut putat) non exeunt altius quia plus terreni habent (grauitas illos sua in proximo tenet): atqui necesse est in his cometis diuturnioribus celsioribusque plenior materia sit; neque enim diutius apparerent, nisi maioribus nutrimentis sustinerentur. [9,2] Dicebam modo non posse diu uerticem permanere nec supra lunam aut usque in stellarum locum crescere. Nempe efficit turbinem plurium uentorum inter ipsos luctatio. Haec diu non potest esse: nam cum uagus et incertus spiritus conuolutatus est, nouissime uni uis omnium cedit; [9,3] nulla autem tempestas magna perdurat (procellae, quanto plus habent uirium, tanto minus temporis; uenti, cum ad summum uenerunt, remittuntur; omnia uiolenta necesse est ipsa concitatione in exitum sui tendant). Nemo itaque turbinem toto die uidit, ne hora quidem: mira uelocitas eius et mira breuitas est. Praeterea uiolentius celeriusque in terra circaque terram uoluitur; quo excelsior, eo solutior laxiorque est et ob hoc diffunditur. [9,4] Adice nunc quod, etiamsi in summum pertenderet, ubi sideribus iter est, utique ab eo motu qui uniuersum trahit solueretur: quid enim est illa conuersione mundi citatius? Hac omnium uentorum in unum congesta uis dissiparetur et terrae solida fortisque compages, nedum particula aeris torti. [10,1] Praeterea manere in alto non potest ignis turbine illatus, nisi ipse quoque permanet turbo. Quid porro tam incredibile est quam in turbine longior mora, utique ubi motus motu contrario uincitur? (Habet enim suam locus ille uertiginem, quae rapit caelum "sideraque alta trahit celerique uolumine torquet"). Et ut des ei aliquam aduocationem, quod fieri nullo modo potest, quid de his cometis dicetur qui senis mensibus apparuerunt?