Latin · ~8 min
7.1.38 to 7.1.42
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.38-42
Not analysed yet
[10,2] Deinde duo debent esse motus eodem loco, alter ille diuinus et assiduus, suum sine intermissione peragens opus, alter nouus et recens et turbine illatus; necesse est ergo alter alteri impedimentum sit. Atqui <quia> lunaris illa orbita ceterorumque supra lunam meantium motus irreuocabilis est nec haesitat usquam nec resistit nec dat ullam nobis suspicionem obiectae sibi morae, fidem non habet turbinem, uiolentissimum et perturbatissimum tempestatis genus, in medios siderum ordines peruenire et inter disposita ac tranquilla uersari. [10,3] Credamus ignem circumacto turbine accendi et hunc expulsum in sublime praebere nobis opinionem speciemque sideris longi: puto, talis esse debet quale est id quod ignem efficit; turbinis autem rotunda facies est (in eodem enim uestigio uersatur et columnae modo circumagentis se uoluitur): ergo ignem quoque qui inclusus est similem esse illi oportet, atqui longus est et disiectus minimeque similis in orbem coacto. [11,1] Epigenem relinquamus et aliorum opiniones persequamur. Quas antequam exponere incipiam, illud imprimis praesumendum est, cometas non in una parte caeli aspici nec in signifero tantum orbe sed tam in ortu quam in occasu, frequentissime tamen circa septentrionem. [11,2] Forma eis, <ut> nomen, est una: quamuis enim Graeci discrimina fecerint eorum quibus in morem barbae flamma dependet, et eorum qui undique circa se uelut comam spargunt, et eorum quibus fusus quidem est ignis sed in uerticem tendens, tamen omnes isti eiusdem notae sunt cometaeque recte dicuntur. [11,3] Quorum cum post longum tempus appareant formae, inter se eos comparare difficile est: illo ipso tempore quo apparent, inter spectantes de habitu illorum non conuenit sed, prout cuique acrior acies aut hebetior est, ita ait aut lucidiorem esse aut rubicundiorem et crines aut in interiora reductos aut in latera demissos. Sed siue sunt aliquae differentiae illorum siue non sunt, eadem fiant ratione necesse est cometae; illud unum constare debet: praeter solitum aspici nouam sideris faciem circa se dissipatum ignem trahentis.