Latin · ~8 min
7.1.43 to 7.1.49
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.43-49
Not analysed yet
[12,1] Quibusdam antiquorum haec placet ratio: cum ex stellis errantibus altera se alteri applicuit, confuso in unum duarum lumine facies longioris sideris redditur; nec hoc tunc tantum euenit, cum stella stellam attigit, sed etiam cum appropinquauit: interuallum enim quod inter duas est illustratur ab utraque inflammaturque et longum ignem efficit. [12,2] His illud respondebimus: certum esse numerum stellarum mobilium, solere autem eodem tempore et has apparere et cometen, ex quo manifestum fit non illarum coitu fieri cometen sed proprium esse et sui iuris. [12,3] Etiamnunc frequenter stella sub altioris stellae uestigium uenit: et Saturnus aliquando supra Iouem est et Mars Uenerem aut Mercurium recta linea despicit, nec tamen propter hunc illorum concursum, cum alter alterum subit, cometes fit; alioquin annis omnibus fieret (omnibus enim aliquae stellae in eodem signo simul sunt). [12,4] Si cometen faceret stella stellae superueniens, momento esse desineret. Summa enim uelocitas transeuntium est, ideoque omnis defectio siderum breuis est, quia cito illa idem cursus qui admouerat abstrahit; uidemus solem et lunam intra exiguum tempus, cum obscurari coeperunt, liberari: quanto celerior debet fieri in stellis digressio tanto minoribus? Atqui cometae senis mensibus manent, quod non accideret, si duarum stellarum conuentu gignerentur: illae enim diu cohaerere non possunt et necesse est illas lex celeritatis suae separet. [12,5] Praeterea ista nobis uicina uidentur, ceterum interuallis ingentibus dissident: quomodo ergo potest altera stella usque ad alteram stellam ignem mittere, ita ut utraque iuncta uideatur, cum sint ingenti regione diductae? [12,6] Stellarum, inquit, duarum lumen miscetur et praebet unius speciem, nempe sic quemadmodum rubicunda fit nubes solis incursu, quemadmodum uespertina aut matutina flauescunt, quemadmodum arcus alterue sol uisitur. [12,7] Haec omnia primum magna ui efficiuntur; sol enim est qui ista succendit: stellarum non est eadem potentia. Deinde nihil horum nisi infra lunam in terrarum uicinia nascitur; superiora pura et sincera sunt et coloris sui semper.