Latin
7.1.50 to 7.1.55
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 7.1.50-55
Not analysed yet
[12,8] Praeterea si quid tale accideret, non haberet moram sed extingueretur cito, sicut coronae quae solem lunamue cingunt intra breuissimum spatium exolescunt; ne arcus quidem diu perseuerat: si quid esset tale quo medium inter duas stellas spatium confunderetur, aeque cito dilaberetur; utique non in tantum maneret quantum morari cometae solent. Stellis intra signiferum cursus est, hunc premunt gyrum. At cometae ubique cernuntur: non magis certum est illis tempus quo appareant, quam locus ullus ultra quem non exeant. [13,1] Aduersus haec ab Artemidoro illa dicuntur: non has tantum stellas quinque discurrere, sed has solas obseruatas esse; ceterum innumerabiles ferri per occultum aut propter obscuritatem luminis nobis ignotas aut propter circulorum positionem talem ut tunc demum, cum ad extrema eorum uenere, uisantur. Ergo intercurrunt quaedam stellae, ut ait, nobis nouae, quae lumen suum constantibus misceant et maiorem quam stellis mos est porrigant ignem. [13,2] Hoc ex his quae mentitur leuissimum est: tota eius enarratio mundi mendacium impudens est. Nam si illi credimus, summa caeli ora solidissima est, in modum tecti durata et alti crassique corporis, quod atomi congestae coaceruataeque fecerunt. [13,3] Huic proxima superficies ignea est, ita compacta ut solui uitiarique non possit; habet tamen spiramenta quaedam et quasi fenestras per quas ex parte exteriore mundi influant ignes, non tam magni ut interiora conturbent, rursus<que> ex mundo in exteriora labantur: itaque haec quae praeter consuetudinem apparent, influxerunt ex illa ultra mundum iacente materia. [14,1] Soluere ista quid aliud est quam manum exercere et in uentum iactare brachia? Velim tamen mihi dicat iste, qui mundo tam ferma lacunaria imposuit, quid sit quare credamus illi tantam esse crassitudinem caeli. Quid fuit quod illo tam solida corpora adduceret et ibi detineret? [14,2] Deinde quod tantae crassitudinis est, necesse est et magni ponderis sit: quomodo ergo in summo manent grauia? Quomodo illa moles non descendit et se onere suo frangit? Fieri enim non potest ut tanta uis ponderis, quantam ille sustinuit, pendeat et leuibus innixa sit.