Latin · ~8 min
7.1.56 to 7.1.60
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 7.1.56-60
Not analysed yet
[14,3] Ne illud quidem potest dici: extrinsecus esse aliqua retinacula quibus cadere prohibeatur, nec rursus de medio aliquid esse oppositi quod imminens corpus excipiat ac fulciat. Illud etiamnunc nemo dicere audebit, mundum ferri per immensum et cadere quidem, sed non apparere an cadat, quia praecipitatio eius aeterna est, nihil habens nouissimum in quod incurrat. [14,4] Hoc quidam de terra dixerunt, cum rationem nullam inuenirent propter quam pondus in aere staret: Fertur, inquiunt, semper, sed non apparet an cadat, quia infinitum est in quod cadit. Quid est deinde quo probes non quinque tantum stellas moueri sed multas esse et in multis mundi regionibus? Aut si hoc sine ullo probabili argumento licet, respondere: quid est quare non aliquis aut omnes stellas moueri aut nullam dicat? Praeterea nihil te adiuuat ista stellarum passim euntium turba: nam quo plures fuerint, saepius in aliquas incident; rari autem cometae et ob hoc mirabiles sunt. [15,1] Quid, quod testimonium dicet contra te omnis aetas, quae talium stellarum exortus et adnotauit et posteris tradidit? Post mortem Demetrii Syriae regis, cuius Demetrius et Antiochus liberi fuere, paulo ante Achaicum bellum cometes effulsit non minor sole: primo igneus ac rubicundus orbis fuit clarumque lumen emittens, quanto uinceret noctem; deinde paulatim magnitudo eius districta est et euanuit claritas; nouissime totus intercidit. Quoi ergo coire stellas oportet, ut tantum corpus efficiant? Mille in unum licet congreges, numquam hunc habitum solis aequabunt. [15,2] Attalo regnante initio cometes modicus apparuit, deinde sustulit se diffuditque et usque in aequinoctialem circulum uenit, ita ut illam plagam caeli, cui lactea nomen est, in immensum extentus aequaret. Quid ergo? <Quot>> conuenisse debent erralicae, ut tam longum caeli tractum occuparent igne continuo? [16,1] Contra argumenta dictum est, contra testes dicendum est. Nec magna molitione detrahenda est auctoritas Ephoro: historicus est. Quidam incredibilium relatu commendationem parant et lectorem, aliud acturum, si per cotidiana duceretur, miraculo excitant; quidam creduli, quidam neglegentes sunt; quibusdam mendacium obrepit, quibusdam placet; illi non euitant, hi appetunt.