Latin · ~14 min
1.14 to 1.15
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.14-15
Not analysed yet
5. Secundi sapientis secunda historia: Catula Fuit quidam mercator, qui habebat uxorem bonam et castam quam diligebat valde. Volens itaque remocius ire dixit uxori sue: O cara uxor, ego volo aripere longum iter. Precor, iura mihi quod, si moriar, tu non queras acubare cum alio viro; et si tu mortua fueris, ego non coniungar alteri. Quod et fecerunt. Viro autem eunte ab illo die non petiit illa lavare corpus suum neque perungere nec egressa est limen domus sue. Quadam autem die puella transitum faciebat per eius vicum cum liris, citaris et cinbalis. Illa autem fecit se ad fenestram causa videndi. Continuo vidit eam quidam iuvenis et eam concupivit et pre nimio amore cecidit in lectum. Venit autem quedam anus ad visitandum eum. Cui dixit: Narra mihi, iuvenis, quid habes. Forsitan mea eris medicatus medela. Cui iuvenis dixit: Diligo uxorem talis viri, sed precor sis aminiculum nostro amori: tribuam tibi |grata dona. Ait anus: Sit hoc in me. Juit anus et fecit figmenta, quoniam sciebat illam nullo modo esse facturam voluntatem eius, et temperavit massam cum aliis et pipere et butiro et lacte et dedit cani sue. Et canis libenter comedit, quia sapuit sibi. Juit autem anus in domum puelle, et canis post eam. Videns autem puella anum illico surrexit et honoravit eam et posuit ei mensam cum deliciis, et canis stabat coram ea et respiciebat anum, ut daret sibi aliquid de mensa, et oculi eius lacrimabantur pre ardore piperis et aliorum. Cepitque anus similiter plorare. Cui dixit puella: Mi domina, quare ploras? Que dixit: Ista catula puella pulcra fuit nimis et filia mea fuit. Et dilexit eam quidam iuvenis, et noluit audire illum. Ille vero pre nimio dolore languit, clamavit ad dominum et conversa est in canem. Et modo ex quo me prospicit, sequitur et flet, eo quod non fecerit voluntatem iuvenis. Tunc dixit puella: Heu me, domina mi! Ecce quidam iuvenis amat me et pre amore cecidit in lectum; timeo enim, ne eveniat mihi ut catule tue. Sed perge queso et duc illum ad me, ut faciat voluntatem suam. Tunc festinavit anus ad iuvenem et non invenit eum dixitque: Ecce iuvenem non invenio: quero ergo alium et coniungam eum sibi et tollam mihi donum. Juit anus in vicum et reperit iuvenem unum et dixit ei: Est tibi, lumen iuvenis, ardor in puella pulcra nimis et in nectare ciborum et potuum? Cui iuvenis: Est itaque et multum. Et ipse erat maritus ipsius puelle. Dixit ipse |in corde suo: Ibo post istam et cognoscam ubi me ducet, quia non est meretrix in terra ista. Juitque post eam usque ad hostium domus sue. Mox intravit ipse cum nimio furore. Et ecce illa lavata et uncta musco levansque oculos et videns maritum cucurrit et accepit illum per capillos et barbam et ait: Omnia ad me hec pertinent, et hoc est fedus inter nos. Ego cognovi adventum tuum; ideo surrexi suadente (hac). Sic ergo fecisti in terra aliena? Quod cernens anus fugam aripuit. Ille vero precabatur uxorem dicens: Non dicas meam esse culpam, quia certe ipse hacmet turbatus sum et aduxit me huc. Illa vero clamabat: Non! Sic eciam ivisses in domum alienam, invide et inique. Ille vero dedit ei dona, et sic ipsa recepit eum in domum. -Unde, domine Rex, vita ne decipiaris a falaciis mulierum. Et precepit Rex ut non interficeretur filius suus.