Latin · ~10 min
1.8 to 1.13
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.8-13
Not analysed yet
Altera autem die venit uxor regis et cecidit ad pedes eius et dixit: Audisti consilium tuorum consiliatorum qui sunt impii et falaces, nec facis vindictam filii tui qui quesivit denudare vestes patris. Unde videas tu et filius tuus tuique consiliatores, ne cadatis sicut cecidit lavator in profundum fluvii et filius eius et frater. Dixit ei Rex: Dic quomodo fuit hoc. Illa dixit: 3. Reginae prima historia: Lavator Fuit quidam vir lavator vestimentorum in flumine Fixon, cuius filius ludebat in ripa fluminis. Pater autem non prohibebat eum, usque dum veniret in locum cavum, et mersum est caput eius. Cucurrit pater |ad liberandum eum, et lapsus est pes eius in lutum et cecidit in aquam. Cucurrit frater eius ad liberandum eos, et ipsi aprehenderunt pannos eius et gravati mersi sunt in profundum tenentes se invicem. -Sic, rex, cum filio tuo tuisque consiliatoribus submergemini, quia non vexastis eos. Quibus auditis mandavit Rex occidi filium suum. Deinde consiliati sunt septem sapientes et dixerunt inter se: Ecce Rex audivit uxorem suam et iussit occidi filium suum. Heri frater noster liberavit eum. Et nunc liberemus eum invicem singuli habentes diem suam usque ad septem dies, et si post septem dies interfecerit eum, nos erimus innocentes. Et ambulaverunt sex ad liberandum eum de manibus gladiatorum. Et septimus venit ante regem et flexis genibus adoravit eum et dixit: Domine Rex, asculta verba servi tui et iube non occidi filium tuum festinatione, quoniam eris orbatus ut turtur et penitebit te et dolebis nihilque iuvabit te ut turturem. Dixitque Rex: Quomodo fuit? Dixit sapiens: 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures Duo turtures, masculus et femina, congregaverunt grana estivo tempore et inpleverunt nidum. Dixitque vir uxori: Cave ne tangas hec grana, quoniam in yeme, quando non poterimus invenire foris, comedemus illa. Dixitque femina: Libenter. Adveniente autem profunda estate grana adeo sicca (facta) sunt in nido quod devenerunt ad mediam partem. Tunc dixit masculus femine: Nonne ego dixi tibi: ne tangas victum in |estate? Et mox cepit eam percutere alis et rostro et sicut interfecit eam. Yemali autem tempore humida facta sunt grana et inflata inpleverunt nidum sicut prius. Et cogitavit masculus quod gratis et sine causa interfecerat feminam suam et penituit et doluit, quoniam remanserat solus. -Ita et tu, domine Rex, videas ne facias ut turtur, nec mulier faliat te, quia dum homo cernit feminam bonam et castam, tunc debet magis vitare illam. Et vide ne accidat tibi qualiter evenit cuidam negociatori de coniuge sua. Tunc Rex ait: Dic, qualiter fuit? Ille autem dixit: