Latin · ~16 min
1.16 to 1.18
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.16-18
Not analysed yet
Venit mulier die tercia et dixit Regi: Audisti consilium sapientum perfidorum et non interficis filium tuum, qui voluit fallere me ad ignoranciam senectutis tue? Faciet mihi deus vindictam in te et in consiliariis tuis, sicut fecit consiliario regis Boçre. Dixit rex: Quomodo fuit? 6. Reginae secunda historia: Striga +Fons Fuit Regi Boçre filius unus et amabat eum sicut animam suam et non dimittebat eum exire extra civitatem, ne forte occurreret sibi langoris occasio. Rogavit autem puer quendam sapientem consiliarium patris, ut rogaret patrem suum ut equitaret et iret venatum. Tunc |consiliarius locutus est cum Rege, sicut voluit puer. Dixitque rex consiliario: Exi tu cum eo. Dixitque consiliarius: Libenter. Tunc exivit filius regis cum consiliario et videntes cervum in agro cucurrerunt post eum. Et dixit consiliarius: Relinquite filium Regis solum, ut sequatur cervum, et hoc causa adiscendi. Et secutus est filius Regis cervum et elongatus est a sociis suis et non potuit redire ad socios, quoniam erraverat in nemore. At illi quesierunt eum et non invenientes redierunt ad regem et dixerunt: Venit leo inter nos et comedit filium tuum. Tunc scidit Rex vestes suas et turbatus est pro filio. At puer erat in silva et vidit puellam formosissimam et clamavit ad eam et ait: Que es tu? Mox illa: Filia regis sum: sompnus decepit me iacentem super elephantem, qui eduxit me de via, et cecidi de eo et remansi hic. Accipe me super caballum tuum et libera me. Cui dixit puer: Etiam filius regis sum, et sic evenit mihi. Dixit puella: Ego cognosco viam. Et recepit eam in equo post se, et perrexerunt et venerunt ad qoddam desertum, et dixit puella: Descendo et lavabo pedes meos. Descendit et venit ad locum in quo morabatur. Videns autem puer quod moram feceret, descendit de equo et speculabatur a foramine parietis. Ecce puella erat striga, et stabat cum aliis et dicebat: Ego duxi filium regis usque huc. Alie autem strige dixerunt: Duc eum ad talem locum, et faciemus |voluntatem nostram. Audivit hoc iuvenis et timuit et reversus est in equum suum. Et striga reversa est in puellam et exiit et ascendit equum. Et ipse teritus tremebat pre nimio pavore et mutata est facies eius. Et cognovit mulier quod teritus esset et dixit: Quid times, puer? Ille respondit: Est mihi amicus fictus et malus et timeo eum. At illa: Nonne dicis quod pater tuus est Rex? Et ait ipse: Pater meus non habet potestatem in eum. Illa dixit: Decipe eum in argento et auro. Cui puer: Nequeo eum amicum facere argento vel auro. Illa autem dixit: Clama ad deum super ipsum. Puer autem erexit utrasque palmas ad sydera et dixit: Deus, libera me de manu istius strige, ut non sim sub eius potestate. Ut autem vidit quod nota erat puero, cecidit de equo et fregit utrasque cossas. Ipse vero fugiebat per desertum et siciebat multum. Et venit ad quendam fontem, de quo quicumque bibebat si masculus erat vertebatur in feminam, et si femina erat vertebatur in masculum. Et ipse nesciebat, sed bibit, et versus est in feminam et cepit lacrimari et timebat adhuc bibere de aqua. Et ipse mestus mansit in illa nocte ibi, et ecce turba puellarum venit et ludebant et cantabant iuxta fontem. Surrexit etiam ipse ad ludendum cum eis, quia credebant se factum esse strigam. Interrogaverunt eum puelle et dixerunt: Quis es tu et unde venis? Ipse autem narravit omnia que |acciderant sibi. Cui una illarum dixit: Jura mihi quod ducas me uxorem et liberabo te et revocabo ad patrem tuum. Et iuravit ei. Et illa: Bibe de aqua fontis illius. Bibit et mutatus est in masculum. Illa autem accepit eum et reduxit ad patrem suum. Ipse vero retulit patri omnia visa. Tunc iussit Rex dampnari consiliarium. -Sic deus faciat vindictam in te sicut fecit in filio regis. Tunc precepit Rex occidi filium suum.