Latin · ~12 min
1.19 to 1.23
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.19-23
Not analysed yet
Affuit postea tercius sapiens et adorans eum dixit: Noli dampnare filium tuum, ne paciaris quemadmodum comes Imperatoris. Dixit rex: Quomodo fuit? Dixit sapiens: 7. Tertii sapientis prima historia: Canis Fuit quidam comes Imperatoris qui sedebat in domo sua et habebat quendam parvulum natum, et iacebat coram eo et non erat in domo alius preter eum. Misit autem Cesar et vocavit eum. Ille vero surrexit et ivit ad eum et reliquid cum infante canem, venatorem sagacem, inferius, qui canis iacebat iuxta puerum. Et ecce serpens affuit et insurrexit in puerum. Cucurrit canis et presit serpentem et obviavit supradicto domino. Os autem canis plenum erat sanguine. Comes ille videns hec timuit propter filium et evaginato gladio interfecit canem. Et vadens domum reperit puerum iacentem |et serpentem mortuum iuxta eum, et vidit quod sine causa peremit canem et penituit facti. -Nunc vide, domine, ne dissipes filium pro ingenio mulieris, ne forte fallat te ut quedam anus. Et dixit Rex: Dic, quomodo fuit? Et ait: 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium Quidam iuvenis adamavit quandam feminam maritatam et cupiebat nimis concumbere cum ea. Tunc dedit premia cuidam vetule ut ei suaderet. Cui dixit anus: Surge, iuvenis, perge ad forum mariti et eme paliolum et ducito ad me. Quod factum est. Anus vero accepit paliolum et incidit in tres partes et ivit ad domum puelle. Mox puella surrexit et intravit alium thalamum, ut ferret panem vetule. Et anus posuit paliolum supra sedile in quo consueverat maritus sedere et a domo recessit. Venit maritus sero et sedit super sedile in quo consueverat propter palium quod erat subtus se. Quod abstulit et cognovit quia erat illud quod vendiderat iuveni dixitque in corde suo: Revera concubuit cum uxore mea; emit enim hanc vestem a me et oblitus est eam hic. Et statim verberavit uxorem et proiecit eam de domo et non dixit quare. Mulier autem perrexit ad domum patris sui. Et anus secuta est eam et dixit illi: Quid enim est, filia mea? At illa: Vir meus verberavit me |et nescio quare. Et ait anus: Veni mecum ad quendam bonum senem qui mittit pacem in virum et mulierem. Et surgens perrexit cum ea. Tunc anus duxit eam ad iuvenem et clausit hostium post eam. Iuvenis vero amplexiatus est eam et iacuit cum ea. Illa vero timuit clamare pre turpitudine. Post hec reversa est dolore plena, quoniam illusa erat. Vetula autem ivit ad domum mariti et invenit eum ibi et flevit alte. Cui vir: Cur fles? Dixit anus: Veni huc nudius tercius et inportavi in manu mea pallium unum adustum in tribus partibus, quod mihi dedit quidam iuvenis, ut portarem ad sutorem; at nescio si hic dimisi eum vel alibi. Et iuvenis cuius erat criminatur me. Et ille: Turbasti me; unde feci mala coniugi mee. Tunc dedit ei pallium misitque ad uxorem et fecit eam venire ad se cum magno dono. -Ideo, domine Rex, vita fallaciam mulieris. Tunc precepit Rex non occidi filium suum.